Haller's Concordance: TRADERET
- murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret Dt. 1:27
- qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus Josu. 9:24
- non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit Josu. 11:19
- dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab 4 Ki. 3:10
- dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab 4 Ki. 3:13
- haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin Jud. 8:9
- Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam pedissequas eius ornaret atque excoleret. Esther 2:9
- et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis 1 Ma. 11:40
- et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa 1 Ma. 16:18
- et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet Mt. 26:16
- qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet Mk. 14:11
- et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis Lk. 22:4
- et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis Lk. 22:6
- et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis Jn. 13:2
- sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes Jn. 13:11