Haller's Concordance: TRADIDERUNT
- et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum Judg. 3:6
- sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt Judg. 18:27
- et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum 4 Ki. 17:17
- tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent 2 Par. 34:10
- miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo Jer. 39:14
- Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. Dan. 3:28
- et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi Mt. 27:2
- et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato Mk. 15:1
- sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis Lk. 1:2
- et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum Lk. 24:20
- respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti Jn. 18:35
- hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi Acts 15:26
- illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam Acts 15:30
- qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia Eph. 4:19
- accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum: 3 Esd. 8:9