Haller's Concordance: TRADITE
- et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite Gen. 34:9
- tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israhel audire mandatum Judg. 20:13
- non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum 2 Ki. 20:21
- nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius 2 Par. 30:8
- si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam 1 Ma. 15:21
- nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae 1 Ma. 15:30