egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis Gen. 35:21
veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies Gen. 50:10
ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram Num. 11:31
profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est Num. 22:1
nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga Num. 32:19
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem Num. 32:32
id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam Num. 34:15
tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan Num. 35:14
haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum Dt. 1:1
trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere Dt. 1:5
tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon Dt. 3:8
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis Dt. 3:20
transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum Dt. 3:25
tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam Dt. 4:41
trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto Dt. 4:46
possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum Dt. 4:47
omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga Dt. 4:49
qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul Dt. 11:30
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est Dt. 30:13
uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis Josu. 1:14
donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum Josu. 1:15
audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis Josu. 2:10
postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel Josu. 5:1
et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem Josu. 7:7
quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Iebuseus Josu. 9:1
et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth Josu. 9:10
hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem Josu. 12:1
hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas Josu. 12:7
cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam Josu. 13:8
in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam Josu. 13:27
hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam Josu. 13:32
duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos Josu. 14:3
et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Iordanem Josu. 17:5
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini Josu. 18:7
et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse Josu. 20:8
quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem Josu. 22:4
tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis Josu. 22:7
et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis Josu. 24:2
et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos Josu. 24:8
Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur Judg. 5:17
adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis Judg. 7:25
adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad Judg. 10:8
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab Judg. 11:18
et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit 1 Ki. 14:1
et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum 1 Ki. 20:36
videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi 1 Ki. 31:7
misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum 2 Ki. 10:16
ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu 3 Ki. 4:24
et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum 3 Ki. 14:15
trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis 1 Par. 6:78
trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia 1 Par. 12:37
videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum 1 Par. 19:16
porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis 1 Par. 26:30
veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi 2 Par. 20:2
et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans Flumen in pace 1 Esd. 4:10
hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt 1 Esd. 4:11
nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis 1 Esd. 4:16
verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem 1 Esd. 4:17
nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant 1 Esd. 4:20
in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis 1 Esd. 5:3
exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium regem 1 Esd. 5:6
nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis 1 Esd. 6:6
sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus 1 Esd. 6:8
igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt 1 Esd. 6:13
et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis 1 Esd. 7:21
tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere 1 Esd. 7:25
dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei 1 Esd. 8:36
et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam 2 Esd. 2:7
et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites 2 Esd. 2:9
et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen 2 Esd. 3:7
et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae Jud. 1:9
in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam Isa. 7:20
primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium Isa. 9:1
vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae Isa. 18:1
et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terrae insularum qui sunt trans mare Jer. 25:22
et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius Amos 5:27
post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem 1 Ma. 5:37
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis 1 Ma. 5:39
et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum 1 Ma. 7:8
et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem 1 Ma. 9:34
et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice 1 Ma. 11:60
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium Mt. 4:15
et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen Mt. 4:25
videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum Mt. 8:18
et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam Mt. 8:28
et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas Mt. 14:22
et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere Mt. 16:5
et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen Mt. 19:1
et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum Mk. 3:8
et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum Mk. 5:1
et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare Mk. 5:21
et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum Mk. 6:45
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum Mk. 8:13
factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt Lk. 8:22
haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans Jn. 1:28
et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum Jn. 3:26
post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis Jn. 6:1
et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus Jn. 6:17
altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent Jn. 6:22
et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti Jn. 6:25
et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic Jn. 10:40
haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius Jn. 18:1
et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem Acts 7:43
haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam. 4 Esd. 13:40