Haller's Concordance: TRANSEAT
- et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos Num. 32:21
- atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat Num. 36:4
- cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini 1 Ki. 9:27
- et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam 1 Ki. 26:22
- dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis 2 Ki. 19:38
- foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo Jud. 12:11
- ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius Job 24:19
- eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium Job 33:18
- factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis Jer. 51:43
- SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio Lam. 3:44
- et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat Ezec. 33:28
- disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore Soph. 3:6
- amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant Mt. 5:18
- et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Mt. 26:39
- ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos Jn. 13:1