Haller's Concordance: AUDIAM
- at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam Ex. 5:2
- si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum Ex. 22:23
- nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam Dt. 1:17
- ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar Dt. 18:16
- doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi Job 20:3
- audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam Ps. 85:8
- et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt Isa. 1:15
- Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum Isa. 50:4
- eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam Isa. 65:24
- usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae Jer. 4:21
- locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam Jer. 22:21
- aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam Amos 5:23
- audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum Acts 23:35
- distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos Acts 24:22
- tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Phil. 1:27
- maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes 3 Jn. 1:4