Haller's Concordance: AUDIANT
- et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum Num. 14:13
- et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei 1 Ki. 13:3
- in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur Ps. 34:2
- omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere Isa. 43:9
- cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud Jer. 6:10
- si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum Jer. 26:3
- si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum Ezec. 2:5
- loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt Ezec. 2:7
- et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant Ezec. 3:11
- audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam Mic. 6:1
- audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur Mic. 6:2
- incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos Mt. 13:15
- ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata Mk. 4:12
- et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos Lk. 16:29
- incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos Acts 28:27
- sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem Rom. 11:8
- Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 2 Tim. 4:17