Haller's Concordance: TRANSGRESSI
- loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint Num. 5:6
- loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan Num. 35:10
- et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel 1 Esd. 10:10
- memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos 2 Esd. 1:8
- et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum Isa. 24:5
- ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me Osee 6:7
- in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt Osee 8:1
- et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan 1 Ma. 5:52
- et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt 1 Ma. 7:18
- et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi adscribantur. 3 Esd. 6:32
- ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione. 3 Esd. 8:27
- et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum 3 Esd. 8:83
- et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis. 4 Esd. 14:30