Haller's Concordance: AUDIAS
- et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo Gen. 23:13
- locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas Gen. 43:20
- non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum Dt. 13:8
- quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:16
- dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi 3 Ki. 20:8
- sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te 2 Par. 6:19
- fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus 2 Esd. 1:6
- sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi Eccl. 7:21
- cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius Sir. 9:4
- priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui Sir. 11:8
- ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia Acts 24:4
- maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias Acts 26:3