Haller's Concordance: TRANSI
- Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel Josu. 1:2
- et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo 2 Ki. 15:22
- ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret 2 Ki. 18:30
- abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur 4 Ki. 9:18
- misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me 4 Ki. 9:19
- transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros Sir. 29:32
- transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi Isa. 23:10
- tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina Isa. 47:2
- et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius Ezec. 9:4
- vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et iumentum Ezec. 14:17
- dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis Mt. 17:20
- quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe Lk. 17:7
- dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis Jn. 7:3