Haller's Concordance: TRANSIBUNT
- transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege 2 Par. 15:3
- si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia Job 36:12
- haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus Isa. 45:14
- me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud Jer. 5:22
- et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus Jer. 6:12
- in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus Jer. 33:13
- et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum Ezec. 5:17
- et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius Joel 3:17
- ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum Mic. 2:13
- caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt Mt. 24:35
- caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt Mk. 13:31
- caelum et terra transibunt verba autem mea non transient Lk. 21:33
- et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam. 4 Esd. 15:43