Haller's Concordance: TRANSIEBAT
- populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat Josu. 3:17
- omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum 2 Ki. 15:23
- amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri 2 Ki. 20:13
- facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem 4 Ki. 4:8
- quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus 4 Ki. 6:30
- et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam Lk. 17:11