Haller's Concordance: TRANSIERIT
- et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis Lev. 13:5
- et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum 1 Ki. 28:16
- et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic 3 Ki. 9:8
- dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus Isa. 28:15
- et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem Isa. 28:18
- et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat Mic. 5:8
- et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos 1 Ma. 5:40
- si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit? 4 Esd. 7:5