Haller's Concordance: TRANSIIT
- sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit Josu. 4:10
- postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes 3 Ki. 18:29
- et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus 4 Ki. 2:14
- et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare Jud. 2:14
- Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius Jud. 10:10
- iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit Cant. 2:11
- transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus Jer. 8:20
- non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper Nah. 3:19
- viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit Hab. 3:10
- et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum 1 Ma. 5:6
- et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos 1 Ma. 5:51
- et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum Mt. 11:1
- et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde Mt. 13:53
- et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam. 4 Esd. 3:19
- et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus. 4 Esd. 4:48
- et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae. 4 Esd. 4:49