Haller's Concordance: TRANSISSENT
- cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram Gen. 7:10
- cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum Gen. 8:6
- cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis Dt. 9:11
- cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum Josu. 4:11
- perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim 1 Ki. 9:3
- cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me 4 Ki. 2:9
- cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus Job 1:5
- torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae Ps. 124:5