Haller's Concordance: TRANSIT
- hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino Ex. 30:13
- ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben Josu. 15:6
- et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur Josu. 15:11
- et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus 3 Ki. 19:11
- quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter 4 Ki. 4:9
- fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus Job 6:15
- ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit Job 23:10
- qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur Pr. 7:8
- sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius Pr. 26:17
- ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius Jer. 50:13
- sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum Osee 11:1
- haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam Soph. 2:15
- amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam Jn. 5:24
- et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum 1 Jn. 2:17