Haller's Concordance: TRANSITE
- surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium Dt. 2:24
- praecepitque Iosue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite Josu. 1:10
- uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis Josu. 1:14
- quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri Josu. 22:19
- cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel 2 Ki. 17:21
- nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum 4 Ki. 18:23
- transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini Sir. 24:26
- transite maria ululate qui habitatis in insula Isa. 23:6
- transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos Isa. 62:10
- transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi Jer. 2:10
- et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini Ezec. 9:5
- transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est Amos 6:2
- et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet Mic. 1:11