Haller's Concordance: AUDIEBANT
- et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius 3 Ki. 4:34
- qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum Job 29:21
- sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant Wis. 18:1
- cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos 1 Ma. 8:12
- et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse Mk. 6:55
- et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius Mk. 11:14
- stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius Lk. 2:47
- audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum Lk. 16:14
- et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri Lk. 18:26
- stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum Acts 9:21
- adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum Acts 10:44
- audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum tunc respondit Petrus Acts 10:46
- tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos Acts 15:12
- media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant Acts 16:25
- audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere Acts 22:22
- et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem. 4 Esd. 13:4