Haller's Concordance: TRANSIVIT
- cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc Gen. 32:22
- dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit Ex. 12:27
- cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum Josu. 4:11
- docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum Josu. 4:22
- transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam Josu. 10:29
- de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam Josu. 10:31
- cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant Judg. 8:4
- venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores Sychem Judg. 9:26
- quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum 2 Ki. 10:17
- et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo 2 Ki. 15:22
- David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo 2 Ki. 17:24
- qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi 2 Ki. 18:23
- transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel 2 Ki. 19:40
- quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus 1 Par. 19:17
- accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi 2 Par. 18:23
- per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra Wis. 19:8
- beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus Sir. 28:23
- et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus. 4 Esd. 4:50
- et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt, 4 Esd. 9:1