Haller's Concordance: TRANSLATI
- et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam 4 Ki. 17:33
- hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath 1 Par. 8:6
- cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem Jer. 40:7
- ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia 2 Ma. 1:33
- et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem Acts 7:16
- nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte 1 Jn. 3:14
- haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam. 4 Esd. 13:40