Haller's Concordance: TRANSMIGRATIONE
- omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem 1 Esd. 1:11
- et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum Israhel 1 Esd. 6:21
- civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta Jer. 13:19
- ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul Jer. 49:3
- sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae qui venerunt de Babylone Zach. 6:10
- Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis Mt. 1:11
- omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim Mt. 1:17