Haller's Concordance: TRANSTULERUNT
- columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem 4 Ki. 25:13
- qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum 2 Par. 35:24
- alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos Job 24:2
- haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda Pr. 25:1
- qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt. 4 Esd. 2:39