Haller's Concordance: AUDIENDUM
- quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum Wis. 15:15
- esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum Sir. 5:13
- fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est Ezec. 12:2
- pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode Acts 12:13
- de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum Heb. 5:11
- scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram Jas. 1:19