Haller's Concordance: AUDIENS
- audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat Gen. 37:21
- audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis Gen. 42:1
- audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris Ex. 32:17
- audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo Ex. 33:4
- dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron Lev. 10:3
- sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus Num. 30:8
- quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit Num. 30:14
- ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile Dt. 13:11
- cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia Dt. 17:13
- lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat Dt. 21:21
- Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos Judg. 9:47
- audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis 1 Ki. 17:11
- Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nunciaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit. Esther 4:4
- Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens. Esther 7:6
- auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi Job 29:11
- et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones Ps. 38:14
- audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit Pr. 1:5
- audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis Sir. 13:17
- qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens Sir. 14:24
- et audiens suspirabit modicum Sir. 25:25
- quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros Isa. 41:26
- quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum Isa. 50:10
- audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus Jer. 31:18
- audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit Ezec. 33:4
- et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me Ezec. 33:7
- Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. Dan. 10:9
- Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat 2 Ma. 14:18
- Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur 2 Ma. 14:37
- audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo Mt. 2:3
- audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae Mt. 2:22
- audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel Mt. 8:10
- at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus Mt. 9:12
- et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis Lk. 7:29
- et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum Lk. 19:48
- Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset Lk. 23:6
- audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam Jn. 11:4
- audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant Acts 5:5
- propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos Eph. 1:15
- audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos Ph'm 1:5