Haller's Concordance: TRECENTOS
- quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan Gen. 14:14
- singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis Gen. 45:22
- divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum Judg. 7:16
- quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis Judg. 11:26
- servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt 2 Ki. 2:31
- Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 2 Ki. 23:18
- et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice 1 Par. 11:11
- Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus 1 Par. 11:20
- duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos 2 Par. 35:8
- ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israhel Ezec. 4:5
- Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque. Dan. 12:12
- et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant 1 Ma. 8:15
- et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos 2 Ma. 13:2
- haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos. 3 Esd. 1:8