Haller's Concordance: TREDECIM
- et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae Gen. 17:25
- offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos Num. 29:13
- et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus Num. 29:14
- et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum Josu. 19:6
- egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim Josu. 21:4
- porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim Josu. 21:6
- omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis Josu. 21:19
- omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis Josu. 21:33
- domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit 3 Ki. 7:1
- de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas 1 Par. 6:60
- porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 1 Par. 6:62
- Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim 1 Par. 26:11
- et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum Ezec. 40:11