Haller's Concordance: AUDIENT
- et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro Ex. 3:18
- respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus Ex. 4:1
- audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo Josu. 7:9
- aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur Ps. 115:6
- aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum Ps. 135:17
- sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt Ps. 141:6
- et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt Isa. 29:18
- et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram Isa. 30:21
- et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi Jer. 7:27
- et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures Bar. 2:31
- et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea Ezec. 33:32
- amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent Jn. 5:25
- nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius Jn. 5:28
- et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor Jn. 10:16
- quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse Acts 21:22
- notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient Acts 28:28
- quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante Rom. 10:14
- et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non noverant multi, omnes autem audient vocem eius. 4 Esd. 5:7
- et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient. 4 Esd. 15:29