Haller's Concordance: TREMOR
- et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Gen. 9:2
- tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan Ex. 15:15
- tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum Jud. 4:2
- et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est Jud. 11:9
- quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde Jud. 14:17
- pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt Job 4:14
- et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor Job 21:6
- timor et tremor venit super me et operuit me caligo Ps. 55:5
- conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis Isa. 33:14
- dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem Jer. 49:24
- et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt 1 Ma. 7:18
- at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim Mk. 16:8
- et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum. 4 Esd. 15:33
- et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram, 4 Esd. 15:36
- et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi 4 Esd. 15:37