Haller's Concordance: TREMORE
- cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore Tob. 2:5
- aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris Tob. 13:6
- cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt Jud. 15:1
- servite Domino in timore et exultate in tremore Ps. 2:11
- montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur Sir. 16:19
- qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore Bar. 3:33
- videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum 1 Ma. 13:2
- et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui 2 Ma. 15:23
- et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos 1 Cor. 2:3
- et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum 2 Cor. 7:15
- servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo Eph. 6:5
- itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini Phil. 2:12
- et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore, 4 Esd. 8:21
- et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 4 Esd. 11:40