Haller's Concordance: TRIBUI
- dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum Num. 32:33
- praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui Num. 34:13
- reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum Dt. 3:13
- et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse Dt. 29:8
- Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae tribui Manasse ait Josu. 1:12
- Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse Josu. 12:6
- et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse Josu. 13:7
- tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi Josu. 13:14
- dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas Josu. 13:15
- deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est Josu. 13:24
- dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem Josu. 13:29
- tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi Josu. 13:33
- sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui Josu. 14:2
- cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan Josu. 17:1
- cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas Josu. 19:24
- tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima Josu. 19:40
- tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis Josu. 22:7
- cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi detuli manducabo Jud. 12:2