Haller's Concordance: TRIBUIT
- donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis Dt. 3:20
- sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit Job 36:6
- lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit Ps. 37:21
- quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi Ps. 116:12
- sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem Pr. 26:8
- et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei Eccl. 5:19
- vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est Eccl. 6:2
- qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate Rom. 12:8
- qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei Gal. 3:5