Haller's Concordance: TRIBULATIO
- et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio Gen. 42:21
- terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium Job 15:24
- ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor Ps. 22:11
- tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea Ps. 119:143
- cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia Pr. 1:27
- et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua Isa. 8:22
- audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem Jer. 6:24
- quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio Nah. 1:9
- et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel 1 Ma. 9:27
- erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet Mt. 24:21
- venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri Acts 7:11
- tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci Rom. 2:9
- non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur Rom. 5:3
- quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius Rom. 8:35
- non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate 2 Cor. 8:13
- ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina. 4 Esd. 16:20