Haller's Concordance: TRIBULATIONIBUS
- vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias 1 Ki. 10:19
- si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies 2 Par. 20:9
- in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum Job 5:19
- hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum Ps. 34:6
- clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos Ps. 34:17
- Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum Ps. 46:1
- et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam Acts 7:10
- non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur Rom. 5:3
- sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 2 Cor. 6:4
- propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra Eph. 3:13
- ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus 1 Th. 3:3
- ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis 2 Th. 1:4
- et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti Heb. 10:33