Haller's Concordance: TRIBUM
- tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel Num. 1:49
- adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent Num. 3:6
- quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur Num. 36:3
- ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua Num. 36:7
- eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem Dt. 10:8
- accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros Josu. 7:14
- eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse Josu. 22:1
- et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est Judg. 20:12
- et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus 1 Ki. 10:21
- nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi 3 Ki. 11:13
- filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi 3 Ki. 11:36
- factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam 3 Ki. 12:20
- venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis 3 Ki. 12:21
- et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit Ps. 78:67
- sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit Ps. 78:68
- et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem Apoc. 13:7
- et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum Apoc. 14:6