Haller's Concordance: TRIBUNAL
- porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem 3 Ki. 7:7
- vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio 4 Ki. 11:14
- tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit 2 Ma. 13:26
- Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal Acts 18:12
- adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat Acts 18:17
- dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti Acts 25:10
- tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei Rom. 14:10
- omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum 2 Cor. 5:10
- et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat. 3 Esd. 9:42