Haller's Concordance: AUDIERANT
- illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem Gen. 43:25
- per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem Josu. 5:6
- ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium Jud. 15:2
- et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo Lk. 1:66
- et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos Lk. 2:20
- erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum Jn. 1:40
- multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia Acts 4:4
- audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant Acts 5:5