Haller's Concordance: TRIBUNUS
- cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum Jn. 18:12
- tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset Acts 21:33
- iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei Acts 22:24
- accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam Acts 22:27
- et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum Acts 22:28
- protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum Acts 22:29
- et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra Acts 23:10
- adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi Acts 23:19
- tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset Acts 23:22
- distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos Acts 24:22