Haller's Concordance: TRIBUTIS
- vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens Gen. 49:15
- misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem 2 Par. 10:18
- sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus 1 Esd. 6:8
- manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet Pr. 12:24
- et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis 1 Ma. 10:29
- et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum 1 Ma. 10:33