Haller's Concordance: TRISTES
- ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes Gen. 40:6
- neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant Wis. 17:4
- et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum Mal. 3:14
- cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam Mt. 6:16
- et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes Lk. 24:17
- quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes 2 Cor. 6:10
- noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris. 4 Esd. 2:27
- haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias. 4 Esd. 7:80
- et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio. 4 Esd. 10:8
- qui enim non sunt derelicti, tristes erunt 4 Esd. 13:17