Haller's Concordance: AUDIERITIS
- si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra Ex. 19:5
- quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea Lev. 26:14
- sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me Lev. 26:27
- maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis Dt. 11:28
- si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum 1 Ki. 12:14
- si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros 1 Ki. 12:15
- misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron 2 Ki. 15:10
- sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis 2 Ki. 15:36
- in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis 2 Esd. 4:20
- hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra Ps. 95:8
- si volueritis et audieritis bona terrae comedetis Isa. 1:19
- quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini Jer. 13:17
- et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus Jer. 17:24
- si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur Jer. 17:27
- quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec Jer. 22:5
- et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis Jer. 26:4
- propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala haec sicut est dies haec Jer. 44:23
- quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem Bar. 2:22
- et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris Ezec. 20:39
- In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. Dan. 3:5
- Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? Dan. 3:15
- et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri Zach. 6:15
- cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis Mk. 13:7
- cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis Lk. 21:9
- quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis Heb. 3:7
- dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione Heb. 3:15
- iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra Heb. 4:7