Haller's Concordance: AUDIES
- postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius Dt. 4:30
- non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra Dt. 13:3
- prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies Dt. 18:15
- audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi Dt. 27:10
- tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie Dt. 30:8
- tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum 3 Ki. 8:39
- tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam 2 Par. 6:23
- quia te deprecor Domine mane audies vocem meam Ps. 5:3
- dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae Ps. 116:1
- super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies Sir. 29:29
- qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies Isa. 42:20
- surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea Jer. 18:2
- dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies Jer. 38:15
- fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me Ezec. 3:17
- Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum Acts 25:22
- haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora. 4 Esd. 5:13
- et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus. 4 Esd. 6:13
- et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire. 4 Esd. 10:56