Haller's Concordance: TUBAE
- in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione Num. 10:6
- cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint Josu. 6:5
- audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis 3 Ki. 1:41
- verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini 4 Ki. 12:13
- iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum 2 Par. 15:14
- in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis 2 Esd. 4:20
- fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem Job 39:24
- omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis Isa. 18:3
- et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus Jer. 6:17
- dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus Jer. 42:14
- In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. Dan. 3:5
- Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. Dan. 3:7
- tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream: Dan. 3:10
- Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? Dan. 3:15
- et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae Amos 2:2
- dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos Soph. 1:16
- et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum Heb. 12:19
- fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae Apoc. 1:10
- post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec Apoc. 4:1
- et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae Apoc. 8:2
- et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri Apoc. 8:13