Haller's Concordance: AUDIO
- quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi Gen. 27:18
- qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio Ex. 32:18
- et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo 1 Ki. 2:23
- nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini 1 Ki. 2:24
- dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio 1 Ki. 15:14
- qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio 2 Ki. 20:17
- tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit Tob. 6:14
- et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum Lk. 9:9
- et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare Lk. 16:2
- non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me Jn. 5:30
- primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 1 Cor. 11:18
- quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio. 4 Esd. 10:35