Haller's Concordance: TUMULTU
- ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore Job 3:17
- absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem Ps. 64:2
- quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis Isa. 9:5
- quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel Isa. 52:12
- hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est 2 Ma. 3:30
- patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam 2 Ma. 11:23
- alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra Acts 21:34
- in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu Acts 24:18
- et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum. 4 Esd. 12:2