Haller's Concordance: TUMULTUM
- audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris Ex. 32:17
- et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud 2 Ki. 18:29
- et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet Isa. 9:11
- sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies Isa. 25:5
- propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo Isa. 30:12
- vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus Jer. 46:17
- dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo Jer. 46:25
- haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam Ezec. 23:46
- aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam Amos 5:23
- et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum Mk. 5:38
- nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum Acts 21:38