Haller's Concordance: TUNICA
- confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita Gen. 37:23
- mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non Gen. 37:32
- quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph Gen. 37:33
- indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo Ex. 29:5
- vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare Lev. 6:10
- vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit Lev. 8:7
- tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur Lev. 16:4
- quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam 2 Ki. 13:18
- quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans 2 Ki. 13:19
- cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere 2 Ki. 20:8
- et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum 1 Esd. 9:5
- expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos Cant. 5:3
- et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum Mic. 2:8
- milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum Jn. 19:23