Haller's Concordance: TUNICAS
- fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos Gen. 3:21
- porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem Ex. 28:40
- fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius Ex. 39:25
- quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas Judg. 14:12
- sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus Judg. 14:13
- igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos 1 Par. 19:4
- nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta 2 Esd. 7:70
- et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem 2 Esd. 7:72
- et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt Bar. 6:30
- non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo Mt. 10:10
- respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat Lk. 3:11
- et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis Lk. 9:3
- exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas Acts 9:39
- qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt. 4 Esd. 2:39