Haller's Concordance: TURBABUNTUR
- subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu Job 34:20
- quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania Ps. 2:1
- abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur Ps. 104:29
- videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis Wis. 5:2
- pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius Sir. 30:7
- et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos Jer. 25:16
- et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei Jer. 33:9
- nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te Ezec. 26:18
- pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian Hab. 3:7
- propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent. 4 Esd. 15:18
- et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam, 4 Esd. 15:32
- tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius, 4 Esd. 16:12