Haller's Concordance: TURBAM
- non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies Ex. 23:2
- dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum Num. 16:26
- et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. Esther 5:11
- et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit 2 Ma. 14:45
- et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem Mt. 9:23
- et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum Mt. 14:14
- et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Mt. 14:19
- et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam Mt. 15:33
- et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Mt. 17:14
- si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam Mt. 21:26
- et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum Mk. 3:9
- et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo Mk. 4:36
- et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea Mk. 5:30
- et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit Mk. 5:31
- et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa Mk. 6:34
- et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite Mk. 7:14
- et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis Mk. 9:14
- et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum Mk. 9:25
- et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt Mk. 12:12
- pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis Mk. 15:11
- ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas Lk. 9:13
- et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset Lk. 18:36
- audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum Jn. 7:32
- quem cum invenisset perduxit Antiochiam et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani Acts 11:26
- et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt Acts 19:26
- post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum Apoc. 7:9
- ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum. 4 Esd. 2:42