Haller's Concordance: AUDIRET
- ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti Dt. 4:33
- dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non Judg. 3:4
- et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius 3 Ki. 10:24
- dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis 2 Esd. 8:9
- eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui Tob. 3:7
- ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum Job 34:28
- ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis Ps. 102:20
- et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes Ps. 106:44
- quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti Isa. 50:2
- misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret 2 Ma. 8:3
- sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit 2 Ma. 10:13
- et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset Lk. 18:36
- Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri Lk. 23:8
- in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur. 3 Esd. 5:65